라틴어 문장 검색

nec mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia fiducia est quam in Vitellii torpore inscitia saevitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장14)
Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
Summam vigilantiam, comitatem, facundiamque, milites coercere, et ad justam disciplinam revocare, postulabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.44)
quam, tamen, difficultatem Washingtonii vigilantia, solertia et industria indefessa vicere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.152)
in altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hic evadimus.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:14)
Idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 18:2)
nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 32:1)
et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:6)
quoniam igitur, ut medicina valitudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, necesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam et profectam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 22:8)
reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia, adsiduitate, labore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 150:2)
cum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam vim rerum cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 131:2)
usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis personant, reapse, non oratione perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:3)
sed hoc τέρασ horribili vigilantia, celeritate, diligentia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 8:11)
quin etiam si, ut spero, vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 14 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION